adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suaviter
hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam
mihi adsumere et amator factus sum formae illius
generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et
omnium Dominus dilexit illam
doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae
locupletius quae omnia operatur
si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam
illa est artifex
et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent
virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et
virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita
et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones
argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus
temporum et saeculorum
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens
quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio
cogitationis et taedii mei
habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud
seniores iuvenis
acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium
admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et
sermocinante plura manus ori suo inponent
propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam
aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor
bonus et in bello fortis
intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet
amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius
sed laetitiam et gaudium
haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam
inmortalitas est in cogitatione sapientiae
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum
illius honestas sine defectione et in certamine loquellae
illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum
ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi
Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc
donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis
praecordiis meis